- PROCOPIUS
- I.PROCOPIUSCilix, tyrannus Constantinopolitanus, insurgens contra Valentinianum et Valentem Principem, purpuram Constantinopoli sumpsit, A. C. 364. Tam initiô felix, ut Valentem ad incitas redigeret. Annô post apud Natoliam Phrygiae civitatem in eius potestatem cum exercitu venit, proditus a 2. militibus, alligatusque deinde duabus per vim reflexis arboribus, discerptus est. De proditoribus etiam sumptum supplicium. Hist. Tripart. Capite plexum, quod ad valentinianum in Galliam missum sit, alii habent, Ammian. Marcellin. l. 25. et 26. Zosim. Sozom. l. 6. c. 8.II.PROCOPIUSe Caesarea Palaestinae, orator et sophista; scripsit res Iustiniani, quas in Oriente, aut Occidente, aut Africa per Belisarium patricium gesserat, cuius scriba et comes in cunctis expeditionibus fuit. Senator dein lectus. Cum titulis Illustris, tandem Praefectus quoque Constantinopolis factus est. Videtur Christianus, ex illis, quae de aedificiis Iustiniani disserit. Continet eius Opus, libros 8. 2. de bello Pers. quo Photius contraxit. 2. de Vandal. et 4. de Gothico. Composuit item alterum librum, quem inscripsit Α᾿νέκδοτα, i. e. non edenda, sive non edita: ubi Comoediâ quâdam Iustiniani et eius uxoris Theodorae vituperationem describit. Suidas. Vide Photium. Codic. 63. Vossium, de Hist. Graec. l. 2. c. 22.III.PROCOPIUSfilius Anthemii Imperatoris frater Marciani et Romuli: qui contra Zenonem insurgentes, fraude Hylli, insignis cuiusdam impostoris, victi sunt.IV.PROCOPIUSpraeses Bithyniae, sub Valente augusto imperium invasit; paulo tamen post, militibus ab eo deficientibus, capitali poenâ affectus est. Ammian. Marcell. l. 26. Idem cum priore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.